Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut praestetur, quantum sat est. In hoc omnis hyperbole
extenditur, ut ad verum mendacio veniat. Itaque
ille, cum dixit :
Qui candore nives anteirent, cursibus auras,
quod non poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum
plurimum posset. Et qui dixit :
His inmobilior scopulis, violentior amne,
ne hoc quidem se persuasurum putavit aliquem tam
immobilem esse quam scopulum.
[2]
Numquam tantum
[p. 510]
sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus :
" Qui beneficium dedit, obliviscatur," hoc dicimus :
" Similis sit oblito ; memoria eius non appareat nec
incurrat." Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus ;
[3]
saepe enim
opus est malis exactore, etiam bonis admonitione.
Quid ergo ? Occasionem ignoranti non ostendam ?
Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse
se aut mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando
admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius
vocet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.